monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 8
Nonne et apud vos iam iudicium exercetur adversus tortores Ecclesiae? Intuemini quantus erat rex Anglorum, cum parvulus videretur in oculis suis: et ad Ecclesiam Dei vel speciem fidei et reverentiae praetendebat, et plane videbatis eum in nullo frustratum conatu. Sagitta eius retrorsum non abiit, clypeus eius non declinavit in bello, et hasta eius non est aversa: super praedam accumbebat ut leo, ut nullus eum excitare praesumeret; vel visu terrebat hostes, vicini se inclinabant obsequiis, remoti principes amicitias expetebant; colebatur a suis, honorabatur ab extraneis, praedicabatur a cunctis, a bonis diligebatur, sed maxime a clero qui eum colebat supra vires, pro viribus venerabatur, et unanimi proposito diligebat super amorem mulierum. Quid multa? Rerum expetibilium omnium abundantia, quod ad humanum iudicium, fruebatur, sublato timore et sollicitudine, nisi quam non necessitas, aut ratio, sed voluntas, aut impetus ingerebat.